multimedia
up

 

Gaudeamus Igitur

Gaudeamus Igitur
Iuvenes Dum Sumus,
Post Iucundam Iuventutem,
Post Molestam Senectutem,
Nos Habebit Humus.

Vivat Academia,
Vivant Profesores,
Vivant Membrum Quodlibet,
Vivant Membra Quaelibet,
Omnes Sint in Flore.

Vita nostra Brevis Est,
Brevi Finietur.
Venit Mors Velociter,
Rapit Nos Atrociter,
Nemini Parcetur.

Vivat Nostra Societas,
Vivant Studiosi,
Crescat Una Veritas,
Floreat Fraternitas,
Patriae Prosperitas.

Ubi Sunt Qui Ante Nos
In Mundo Fuere?
Vadite Ad Superos,
Transite Ad Inferos,
Ubi Jam Fuere.

Vivat Et Res Publica,
Et Qui Illam Regit;
Vivat Nostra Civitas.
Maecenatum Charitas,
Quae Nos Hic Protegit.

Vivant Omnes Virgines
Graciles, Fermosae;
Vivant et Mulieres
Tenerae, Amabilis,
Bonae, Laboriosae.

Pereat Tristitia,
Pereant Osores,
Pereant Diabolus,
Quivis Antiburschius,
Atque Irrisores.